オペラ作曲家別索引

オペラ対訳完成

その他対訳完成

このサイトについて

アクセス数

  • 今日  -
  • 昨日  -
  • 累計  -

翻訳エンジン


bose_soundlink_color_ii



I VERSICULUS ET RESPONSORIUM

Deus in adiutorium meum intende.
Domine ad adiuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto:
sicut erat in principio,
et nunc ex semper,
et in saecula saeculorum.
Amen.

II ANTIFONA

Assumpta est Maria in caelum:
Gaudent angeli, laudantes benedicunt Dominum

III. PSALMUS

Dixit Dominus Domino meo:
a dextris meis:
donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.

Virgam virtutis tuae
emittet Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae
in splendoribus sanctorum:
ex utero ante luciferum genui te.

Iuravit Dominus, et non paenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedec.
Dominus a dextris tuis,
confregit in die irae suae reges.
Iudicabit in nationibus, implebit ruinas:
conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet:
propterea exaltabit caput.

Gloria Patri et Filio...

IV. CONCERTO

Nigra sum, sed formosa,
filiae Ierusalem.
Ideo dilexit me rex
et introduxit me in cubiculum suum
et dixit mihi:

Surge, amica mea, et veni.
Iam hiems transiit,
imber abiit et recessit,
flores apparuerunt in terra nostra,
tempus putationis advenit.

V ANTIFONA

Maria Virgo assumpta est:
Ad aetherum thalamum,
in quo Rex regnum stellato sedet solio.

VI. PSALMUS.

Laudate pueri Dominum:
laudate nomen Domini.

Sit nomen Domini benedictum,
Ex hoc nunc, et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum:
laudabile nomen Domini.

Excelsus super omnes gentes Dominus:
et super caelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat:
et humilia respicit in caelo et in terra.

Suscitans a terra inopem:
et de stercore erigens pauperem;
ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo,
matrem filiorum laetantem.

Gloria Patri, et Filio...

VII. CONCERTO.

Pulchra es, amica mea,
suavis et decora filia Ierusalem.
Pulchra es, amica mea,
suavis et decora sicut Ierusalem,
terribilis ut castrorum acies ordinata.
Averte oculos tuos a me
quia ipsi me avolare fecerunt.

VIII ANTIFONA

In odorem unguentorum tuorum currimus:
Adolescentulae dilexerunt te nimis.

IX. PSALMUS

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi:
in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri
in atriis tuis, Ierusalem.

Ierusalem, quae aedificatur ut civitas:
cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israel
ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio,
sedes super domum David.

Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem:
et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua:
et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos,
loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri,
quaesivi bona tibi.

Gloria Patri et Filio...

X CONCERTO

Duo Seraphim clamabant alter ad alterum:
Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Plena est omnis terra gloria eius.

Tres sunt, qui testimonium dant in coelo:
Pater, Verbum et Spiritus Sanctus.
Et hi tres unum sunt.

Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Plena est omnis terra gloria eius.

XI ANTIFONA

Bendicta filia tu, a Domino:
quia per te fructum vitae communicavimus.

XII PSALMUS.

Nisi Dominus aedificaverit domum:
in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem:
frustra vigilat qui custodit eam.

Vanum est vobis ante lucem surgere:
surgite postquam sederitis,
qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum:
ecce, haereditas Domini filii:
merces, fructus ventris.

Sicut sagittae in manu potentis:
ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis:
non confundetur cum loquetur
inimicis suis in porta.

Gloria Patri et Filio...

XIII CONCERTO

Audi coelum, verba mea,
plena desiderio et perfusa gaudio.

Dic, quaeso, mihi:
quae est ista quae consurgens
ut aurora rutilat, ut benedicam?

Dic nam ista pulchra ut luna,
electa ut sol, replet laetitia
terras, coelos, Maria.

Maria Virgo illa dulcis,
predicata de prophetis Ezechiel,
porta orientalis.

Illa sacra et felix porta,
per quam mors fuit expulsa,
introduxit autem vita.

Quae semper tutum est medium
inter homines et Deum
pro culpis remedium.

Omnes hanc ergo sequamur
qua cum gratia mereamur
vitam aeternam, consequamur.

Praestet nobis Deus,
Pater hoc et Filius et Mater
cuius nomen invocamus dulce
miseris solamen.

Benedicta es, virgo Maria,
in saeculorum saecula.

XIV ANTIFONA

Pulchra est et decora, filia Ierusalem:
terribilis ut castrorum acies ordinata.

XV PSALMUS

Lauda Ierusalem Dominum:
lauda Deum tuum Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum:
benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem:
et adipe frumenti satiat te.

Qui emittit eloquium suum terrae:
velociter currit sermo eius.
Qui dat nivem sicut lanam:
nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suum sicut buccellas:
ante faciem frigoris eius quis sustinebit?

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea:
flabit spiritus eius, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Jacob:
iustitias et iuditia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi:
et iuditia sua non manifestavit eis.

Gloria Patri et Filio...

XVI. SONATA SOPRA SANCTA MARIA

Sancta Maria, ora pro nobis.

XVII HYMNUS

Ave maris stella,
Dei Mater alma
Atque semper Virgo,
Felix coeli porta.

Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Evae nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen caecis:
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem:
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.

Virgo singularis,
Inter omnes mitis.
Nos culpis solutos,
Mites fac et castos.

Vitam praesta puram,
Iter para tutum:
Ut videntes Jesum,
Semper collaetemur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus.
Amen.
I VERSICULUS ET RESPONSORIUM

Deus in adiutorium meum intende.
Domine ad adiuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto:
sicut erat in principio,
et nunc ex semper,
et in saecula saeculorum.
Amen.

II ANTIFONA

Assumpta est Maria in caelum:
Gaudent angeli, laudantes benedicunt Dominum

III. PSALMUS

Dixit Dominus Domino meo:
a dextris meis:
donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.

Virgam virtutis tuae
emittet Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae
in splendoribus sanctorum:
ex utero ante luciferum genui te.

Iuravit Dominus, et non paenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedec.
Dominus a dextris tuis,
confregit in die irae suae reges.
Iudicabit in nationibus, implebit ruinas:
conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet:
propterea exaltabit caput.

Gloria Patri et Filio...

IV. CONCERTO

Nigra sum, sed formosa,
filiae Ierusalem.
Ideo dilexit me rex
et introduxit me in cubiculum suum
et dixit mihi:

Surge, amica mea, et veni.
Iam hiems transiit,
imber abiit et recessit,
flores apparuerunt in terra nostra,
tempus putationis advenit.

V ANTIFONA

Maria Virgo assumpta est:
Ad aetherum thalamum,
in quo Rex regnum stellato sedet solio.

VI. PSALMUS.

Laudate pueri Dominum:
laudate nomen Domini.

Sit nomen Domini benedictum,
Ex hoc nunc, et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum:
laudabile nomen Domini.

Excelsus super omnes gentes Dominus:
et super caelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat:
et humilia respicit in caelo et in terra.

Suscitans a terra inopem:
et de stercore erigens pauperem;
ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo,
matrem filiorum laetantem.

Gloria Patri, et Filio...

VII. CONCERTO.

Pulchra es, amica mea,
suavis et decora filia Ierusalem.
Pulchra es, amica mea,
suavis et decora sicut Ierusalem,
terribilis ut castrorum acies ordinata.
Averte oculos tuos a me
quia ipsi me avolare fecerunt.

VIII ANTIFONA

In odorem unguentorum tuorum currimus:
Adolescentulae dilexerunt te nimis.

IX. PSALMUS

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi:
in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri
in atriis tuis, Ierusalem.

Ierusalem, quae aedificatur ut civitas:
cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israel
ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio,
sedes super domum David.

Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem:
et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua:
et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos,
loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri,
quaesivi bona tibi.

Gloria Patri et Filio...

X CONCERTO

Duo Seraphim clamabant alter ad alterum:
Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Plena est omnis terra gloria eius.

Tres sunt, qui testimonium dant in coelo:
Pater, Verbum et Spiritus Sanctus.
Et hi tres unum sunt.

Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Plena est omnis terra gloria eius.

XI ANTIFONA

Bendicta filia tu, a Domino:
quia per te fructum vitae communicavimus.

XII PSALMUS.

Nisi Dominus aedificaverit domum:
in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem:
frustra vigilat qui custodit eam.

Vanum est vobis ante lucem surgere:
surgite postquam sederitis,
qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum:
ecce, haereditas Domini filii:
merces, fructus ventris.

Sicut sagittae in manu potentis:
ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis:
non confundetur cum loquetur
inimicis suis in porta.

Gloria Patri et Filio...

XIII CONCERTO

Audi coelum, verba mea,
plena desiderio et perfusa gaudio.

Dic, quaeso, mihi:
quae est ista quae consurgens
ut aurora rutilat, ut benedicam?

Dic nam ista pulchra ut luna,
electa ut sol, replet laetitia
terras, coelos, Maria.

Maria Virgo illa dulcis,
predicata de prophetis Ezechiel,
porta orientalis.

Illa sacra et felix porta,
per quam mors fuit expulsa,
introduxit autem vita.

Quae semper tutum est medium
inter homines et Deum
pro culpis remedium.

Omnes hanc ergo sequamur
qua cum gratia mereamur
vitam aeternam, consequamur.

Praestet nobis Deus,
Pater hoc et Filius et Mater
cuius nomen invocamus dulce
miseris solamen.

Benedicta es, virgo Maria,
in saeculorum saecula.

XIV ANTIFONA

Pulchra est et decora, filia Ierusalem:
terribilis ut castrorum acies ordinata.

XV PSALMUS

Lauda Ierusalem Dominum:
lauda Deum tuum Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum:
benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem:
et adipe frumenti satiat te.

Qui emittit eloquium suum terrae:
velociter currit sermo eius.
Qui dat nivem sicut lanam:
nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suum sicut buccellas:
ante faciem frigoris eius quis sustinebit?

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea:
flabit spiritus eius, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Jacob:
iustitias et iuditia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi:
et iuditia sua non manifestavit eis.

Gloria Patri et Filio...

XVI. SONATA SOPRA SANCTA MARIA

Sancta Maria, ora pro nobis.

XVII HYMNUS

Ave maris stella,
Dei Mater alma
Atque semper Virgo,
Felix coeli porta.

Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Evae nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen caecis:
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem:
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.

Virgo singularis,
Inter omnes mitis.
Nos culpis solutos,
Mites fac et castos.

Vitam praesta puram,
Iter para tutum:
Ut videntes Jesum,
Semper collaetemur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus.
Amen.



|新しいページ|検索|ページ一覧|RSS|@ウィキご利用ガイド | 管理者にお問合せ
|ログイン|