このテンプレはポリウト方式で作成されています。
こちらの役名一覧に和訳を記載して管理人までお知らせください。
PARS PRIOR

▼CHORUS▲
(militum pugnantium in acie cum timpano bellico)
Arma, caedes, vindictae, furores,
Angustiae, timores
Precedite nos.
Pugnate
O bellicae sortes,
Mille plagas,
Mille mortes
Adducite vos.

▼HOLOFERNES▲
Felix en fausta dies
O Magnanimi Eroes en fortunati:
Prospera vobis sors, sydera, caelum:
En post saecula tandem
Venit optata lux, lux suspirata,
Qua magni in vestro Duce,
Qua Dux Magnus in vobis:
Cunctis aequa
Erit tandem Victoria,
Et vestro invicto Regi
Honor, et gloria.

Nil arma, nil bella,
Nil fiamma furoris
Si cor bellatoris
Est cadens in se.
Si pugnat sperando,
Iam virtus pugnando
Vigescit in spe.

▼VAGAUS▲
Mi Dux, Domine mi...

▼HOLOFERNES▲
Et quid ne petis?

▼VAGAUS▲
Felicitatis tuae Nuncius accedo.

▼HOLOFERNES▲
Quidne fausti tu refers?

▼VAGAUS▲
Nil nisi Gloriae tuae grande incrementum,
Et vere oculis tuis dulce portentum.

▼HOLOFERNES▲
Dic.

▼VAGAUS▲
Matrona inimica
Te quaerit ad arma
Dux magne Holofernes.
Et cito deh, credas,
Tibi erit amica
Si lumina cernes.

▼HOLOFERNES▲
Huc accedat Matrona,
Et sit armorum Marti ebrea Bellona.
In Bethulia vilescunt
Hostes miseri Egeni: undique luctus
Saevus undique clamor.
Hic anhelat,
Hic gemit, ille plorat,
Dolent omnes;
Nil nisi timor, nil nisi maerentium
Ignavia, desperatio, afflictio, inopia,
Et lacrimarum copia.

▼VAGAUS▲
Veni Foemina illustris,
Pulcra Bellatrix huc,
Lumine, et pede
Videntes feri,
Et generosa accede.

▼JUDITHA▲
Quocum Patriae me ducit amore
Libertatis dulcissima spes,
Summo ductus a caeli fulgore
Tuto pergat per classica pes.

▼ABRA▲
Ne timeas non, laetare
Casta Vidua dilecta
Certa virtutis tuae munera expecta.

Vultus tui vago splendori
Cedit ira ridet amor.
Ac tui numinis honori
Laetus plaudit omnium clamor

Vide, humilis prostrata
In vultus tui nitore,
Quam estatica sit gens tanta armata.

▼JUDITHA▲
Nil morae. Ad Holofernem
Me ducite benigni
Duces bellici honoris,
Pacis en nuntia venio, et non furoris.

▼VAGAUS, CHORUS▲
O quam vaga, venusta, o quam decora,
Ospes nostrae victoriae unica, et vera.
Tentoria vultu tuo ducis honora
Et cuncta ab Holoferne attende, et spera.

▼VAGAUS▲
Quem vides prope, aspectu
Terribili, et suavi,
Quem quaeris, ipse hic est: amore, et fide,
In ipso pulcra Sion spera, et confide.

Quamvis ferro, et ense gravis
Dulcis tamen et suavis
Pro te Dux erit, o bella.
Tibi tua tu sors et fatum,
Nec per te fremit iratum,
Tua pupilla fit tua stella.

▼HOLOFERNES▲
Quid cerno! Oculi mei
Stupidi quid videtis!
Solis, an caeli splendor!
Ah summae prolis
Vincunt lumina sua lumina solis.
Sistite, viatrici
Preparate Trophea, spargite flores,
Et obvient Dive suae teneri Amores.

▼JUDITHA▲
Summe Rex, strenue miles,
Nabuc Regis cor, cuius in manu
Stat suprema potestas, nutui cuius
Fortuna, et sors obedit,
Et cuncta iura sua gloria concedit.

▼HOLOFERNES▲
O quam pulcrior in pulcro
Virtus est ore sonans! Quidnam petis,
Suavissima supplex?

▼JUDITHA▲
Non mihi, Patriae meae
Spem salutis exoro,
Et sic Bethuliae a te pacem imploro.

Quanto magis generosa,
Plus victori gloriosa
Venia victo magis cara.
O quam pulcra tua potentia
Illustrata tua clementia!
Parce Dux, ac tolle amara.

▼HOLOFERNES▲
Magna, o foemina petis,
Quae maxima, si dentur!
Majora sed a me tibi debentur.
O timpana silete,
Recedite o Phalanges,
Cedite amori meo, cedite invictae
Faces, tela, sagittae,
Et vos bellica in campo impia tormenta
Estote in gaudio meo nova contenta.
Hic sede amica mea.

▼JUDITHA▲
Non tantus honor
Tuae famulae donetur.

▼HOLOFERNES▲
Tu me honoras.

▼JUDITHA▲
Te colo.

▼HOLOFERNES▲
Sedeas hic.

▼JUDITHA▲
Non debeo, non.

▼HOLOFERNES▲
Sic jubeo, et volo.

Sede, o cara,
Dilecta speciosa
Mea vivida rosa,
Mea fulgida fax.
Tu Marti triumphanti,
Tu bellico amanti
Pulcherrima Pax.

▼JUDITHA▲
Tu Judex es, tu Dominus, tu potens
In exercitu tanto, et tuae dextrae victrici
Semper aspectu sint astra felici.

▼HOLOFERNES▲
Felix per te,
Magisque felix ero,
Si dum sepulta manet
Lux Apollinis unda,
Me te dignum
In convivio tu reddas,
Ut melius pacis nostrae amatae, et carae,
Solemnia tecum possim celebrare.

▼JUDITHA▲
Inter convivia, et dapes
Torpescent labia mea
In jeiunio assueta:
Tristis, nec unquam laeta
In eduliis astricta
Nescia est delitiae tantae anima afflicta.

Agitata infido flatu
Diu volatu
Vagabundo
Maesta hirundo
It plorando
Boni ignara.
Sed impulsu aurae serenae
Tantae cito oblita poenae
In dilecta
Dulcia tecta
Gaudii ridet haud avara.

▼HOLOFERNES▲
In tentorio supernae
Sint in ordine coenae.
Quid, quid natat in Ponto,
Quid, quid in Caelo,
et terra nutrit
Ne sit legere grave.
Hinc nostrae Reginae,
Cui Vagae, tu deservies,
Sit cretensis Lyei donum suave.

▼VAGAUS▲
O servi volate,
Et Domino meo
Vos mensas parate
Si proxima nox.
Invicto Holoferni
Cantemus alterni,
Honoris, amoris
Sit consona nox [vox].

▼CHORUS▲
Honoris, amoris,
Sit consona nox [vox].

▼VAGAUS▲
Tu quoque hebraica ancilla
In nostro gaudio tanto
Eris in corde tuo laeta, et tranquilla.

▼ABRA▲
Quam audacter discurrit
Non minus servus suo Domino nequam.
Properemus Juditha: ubique semper
Tecum sperans in Caelis
Ero Dominae meae socia fidelis.

▼JUDITHA▲
Veni, veni, me sequere fida
Abra amata,
Sponso orbata.
Turtur gemo ac spiro in te.
Dirae sortis tu socia confida
Debellata
Sorte ingrata,
Sociam laetae habebis me.

▼ABRA▲
Venio Juditha, venio: animo fave,
Amori crede tuo nil erit grave.

Fulgeat sol frontis decorae,
Et afflictae abeat Aurorae
Rosa vaga tua pupilla.
Ama, langue, finge ardere
Nostrae sorti si favore
Potest una tua favilla.

In Urbe interim pia
Incertas audi voces, aura levis
Fert murmur voti
Et gloriae, credo, tuae.
Gemunt et orant una
Virgines Juda, incertae sortis suae.

▼CHORUS▲
(Virginum psalentium in Bethulia)
Mundi Rector de Caelo micanti
Audi preces, et suscipe vota
Quae de corde pro te dimicanti
Sunt pietatis in sinu devota.
In Juditha tuae legi dicata
Flammas dulcis tui amoris accende
Feritatis sic hostis domata
In Bethuliae spem pacis intende.
Redi, redi iam Victrix pugnando
In cilicio in prece revive
De Holoferne sic hodie triumphando
Pia Juditha per saecula vive.

(Finis prioris partis)



PARS ALTERA

▼OZIAS▲
Summi Regis in mente
Mihi sunt alta arcana: hostis Tyranni,
Bellatoris iniqui
Prope, caelo favente,
Fata extrema prevideo.
Deus Abraam
Exercitum Deus es, potens in bello,
Tuo nomini inimicam
Virtute dexterae tuae dissipa Gentem.
Te supplices precamur:
Tibi gloria
Sit diligentium te nova victoria.

O Sydera, o stellae,
Cum luna cadenti
Estote facellae
In hostem ferales.
Cum nocte felici
Ruant impii inimici,
Et sole surgenti
Sint luces mortales.

Jam saevientis in hostem
Castae nostrae Judithae
Gratae sunt Caelo preces, triumphando
Ad nos cito redibit,
Et Duce ablato ria gens peribit.

▼HOLOFERNES▲
Nox in umbra dum surgit,
Radiante in mare sol lumino cadit;
Sed tu pulcra Juditha
Luminose mi sol in caeco orrore
Resurgis coram me vivido ardore.

Nox obscura tenebrosa
Per te ridet luminosa
Miro fulgida splendore.
Neque lucis novae Aurora
Tam superba tam decora
Victa tuo surget splendore.

Belligerae meae sorti,
Quaeso, o cara condona:
Haec numine conviva
Non sunt fercula digna.

▼JUDITHA▲
Magnitudinis tuae bene sunt signa.

▼HOLOFERNES▲
Magnum meum cor tu reddis,
Si amantem vultus tui iure me credis.

▼JUDITHA▲
Nil nisi sui Factoris
In orbe a creatura
Est conservanda Imago.

▼HOLOFERNES▲
Ad tantum cogis me vultu tuo vago.

▼JUDITHA▲
Quid, quid splendet in ore
Est pulvis, umbra, nihil.

Transit aetas,
Volant anni,
Nostri damni
Causa sumus.
Vivit anima immortalis
Si vitalis
Amor, ignis, cuncta fumus.

▼HOLOFERNES▲
Haec in crastinum serva: Ah, nimis vere
Esse ignem sentio amorem,
Si nimis sentio in me viscera ardere.

▼JUDITHA▲
Tanti caloris aestum
Tempera strenue Dux, flammas evita...

▼HOLOFERNES▲
Uror...

▼JUDITHA▲
Longe ibo...

▼HOLOFERNES▲
No, cara Juditha.

Noli o cara te adorantis
Voto Ducis non favere,
Et suspiria animae amantis
Saltem disce non horrere.

▼JUDITHA▲
Tibi dona salutis
Precor e Caelo Dux.

▼HOLOFERNES▲
Prosit: bibendo
A te salutem spero,
Et si tu amabis me,
Tua salus ero.

▼CHORUS▲
Plena nectare non mero
Aurea pocula almi amores
Myrto et rosis coronate.
Et in mutuo gaudio vero
Horum numinum ardores
Dulci flamma prosperate.

▼HOLOFERNES▲
Tormenta mentis tuae fugiant a corde,
Et calicem sumendo
Vivat gloria Judithae, et belli face
Extincta, amor per te vivat in pace.

▼JUDITHA▲
Vivat in pace, et pax regnet sincera,
Et in Bethulia fax surgat amoris.
In pace semper stat laetitia vera,
Nec amplius bella sint causa doloris.
In pace anima mea tu cuncta spera.
Si pax solatium est nostri moeroris.
In pace bone Deus cuncta tu facis,
Et cara tibi sunt munera pacis.

Sic in Pace inter hostes
Sit mea Patria inofensa.
Sed quid video! Holofernes
Holofernes Accensus mero suo dormit in mensa!
Consurgam. Vestro Duci
Huc accurrite, o servi: huc Abra veni,
Abra, come here, Hic in tentorio stantes,
Dum dormit inimicus
Precemur vere Deum nos vigilantes.

▼VAGAUS▲
Umbrae carae, aurae adoratae
Deh gratae
Spirate;
Si Dominus dormit
Stet tacita gens.
A cura tam gravi
in somno suavi
Sit placida mens.

Quae fortunata es tu vaga Matrona,
Quae de tam strenuo Duce triumphasti,
Et hostium domatorem tu domasti.

▼JUDITHA▲
Faxit de Caelo Rex,
Reges qui regit,
Et cordi mei devota
Exaudiat pietas Dei suspiria et vota.

▼VAGAUS▲
Bene in thalamo quiescat,
Mensas tollo,
Et hic pulcra Juditha
Potes cum Duce tuo sola laetari,
Et poenas cordis tui tu consolari,
Sed huc ancilla venit,
Jam festinans discedo,
Et sic amori tuo locum concedo.

▼JUDITHA▲
Bene venisti, o fida,
En tempus nostrae gloriae,
Et suspirata tandem hora victoriae.

▼ABRA▲
Cuncta fauste succedant,
Et tibi, o mea Juditha
Eris, et Patriae tuae,
Salus et vita.

▼JUDITHA▲
Nil ultra: claude fores,
Impedi viatores,
Et caelesti fervore cor accende,
Et mox victricem me tacita attende.

▼ABRA▲
Non ita reducem
Progeniem noto
Raptam a gelido
Mater expectat,
Ut ego fervida
Expecto te.
Sed poena barbarae,
Et brevis morae
Animam nimium
Vexat amantem
Timore, et spe.

Jam pergo, postes claudo,
Et te nostra Eroina expecto et laudo.

▼JUDITHA▲
Summe Astrorum Creator,
Qui de nihilo jam cuncta eduxisti,
Et tibi ut servi essemus
Ad imaginem tuam tu nos fecisti,
Clemens in Caelo Pater,
Potens in Mundo Deus,
Qui Jaheli victrici,
Qui Deborae pugnanti vim dedisti,
Adiuva nos in prece, et culpas tolle,
Et de forti tua dextra
Imbelli dextrae meae robur extolle.

In somno profundo
Si jacet immersus
Non amplius sit vigil
Qui dormit in te.
Quiescat exanguis,
Et sanguis
Sic exeat
Superbus in me.

Impii, indigni Tiranni
Conopeo hic apensum
Denudo ferrum, ictus tendo, infelicem
Ab Holofernis busto
Deus in nomine tuo scindo cervicem.
Salvete o pia tentoria
In vobis semper clara
Et caelo, et mundo sit alta victoria.

Abra, Abra, accipe munus,
In saculum repone, et fida ancilla
Me sequere, festina,
Et clemens extra castra
Tuto perducat nos dextra divina.

▼ABRA▲
Quid mihi? Oh mira res! Diro Draconi
Tu caput obtruncasti,
Et simul una in uno omnes domasti.
Eamus cito eamus,
Et mille mille Deo gratias agamus.

Si fulgida per te
Propitia caeli fax
Si dulci animae spe
Refulsit alma pax,
Solum beato
Duci increato
Debetur nostra pax,
Et nostra gloria.
Dat illo cordi ardorem,
Ille dextrae vigorem,
Et manus donum suae
Nostra victoria.

▼VAGAUS▲
Jam non procul ab axe
It is not long now until
Est ascendens Aurora, undique rara
Caelo sydera micant: in tentorio
Pallet incerta lux: patet ingressus,
Neminem video.
Sed heu, heu, quid cerno?
Fusus undique sanguis!
Heu, quam horrendum visu!
Truncus Domini mei jacet exanguis.
Milites huc venite,
Surgite, o servi, excubiae non dormite.
Omnes perditi sumus:
Bethulia amissa, et Holofernes extincto.
Heu cuncti, cuncti miseri ploremus,
Et ducis nostri funus vindicemus.

Armatae face et anguibus
A caeco regno squallido
Furoris sociae barbari
Furiae venite ad nos.
Morte, flagello, stragibus
Vindictam tanti funeris
Irata nostra pectora
Duces docete vos.

▼OZIAS▲
Quam insolita luce
Eois surgit ab oris
Floribus cincta suis roscida
Aurora! O quam ridet serena
Jucundo nobis dies lumine plena!
En venit tandem venit
Eam a longe prospicio, ad eam curramus
Venit Juditha venit,
Et Juditha triumphans. Filia electa
Quanto gaudio te amplector: Summe Deus
Exultat ecce in te spiritus meus.

Gaude felix
Bethulia letare
Consolare
Urbs nimis afflicta.
Caelo amata
Es fortunata
Inter hostes semper invicta.

Ita decreto aeterno
Veneti Maris Urbem
Inviolatam discerno,
Sic in Asia Holoferni impio tiranno
Urbs Virgo gratia Dei semper munita
Erit nova Juditha,
Et pro popolo suo Pastor orabit,
Et fidelis Ozias
Veram Bethuliae suae fidem servabit.
Eja Virgines Sion
Festinate cum gloria
In sperata victoria
Et pietatis in sinu
Cum Psalterio sonanti
Applaudite Judithae Triumphanti.

▼CHORUS▲
(exultantium Virginum pro Judithae triumpho)
Salve invicta Juditha formosa
Patriae splendor spes nostrae salutis.
Summae norma tu vere virtutis
Eris semper in mundo gloriosa.
Debellato sic barbaro Trace
Triumphatrix sit Maris Regina.
Et placata sic ira divina
Adria vivat, et regnet in pace.
PARS PRIOR

CHORUS
militum pugnantium in acie cum timpano bellico
Arma, caedes, vindictae, furores,
Angustiae, timores
Precedite nos.
Pugnate
O bellicae sortes,
Mille plagas,
Mille mortes
Adducite vos.

HOLOFERNES
Felix en fausta dies
O Magnanimi Eroes en fortunati:
Prospera vobis sors, sydera, caelum:
En post saecula tandem
Venit optata lux, lux suspirata,
Qua magni in vestro Duce,
Qua Dux Magnus in vobis:
Cunctis aequa
Erit tandem Victoria,
Et vestro invicto Regi
Honor, et gloria.

Nil arma, nil bella,
Nil fiamma furoris
Si cor bellatoris
Est cadens in se.
Si pugnat sperando,
Iam virtus pugnando
Vigescit in spe.

VAGAUS
Mi Dux, Domine mi...

HOLOFERNES
Et quid ne petis?

VAGAUS
Felicitatis tuae Nuncius accedo.

HOLOFERNES
Quidne fausti tu refers?

VAGAUS
Nil nisi Gloriae tuae grande incrementum,
Et vere oculis tuis dulce portentum.

HOLOFERNES
Dic.

VAGAUS
Matrona inimica
Te quaerit ad arma
Dux magne Holofernes.
Et cito deh, credas,
Tibi erit amica
Si lumina cernes.

HOLOFERNES
Huc accedat Matrona,
Et sit armorum Marti ebrea Bellona.
In Bethulia vilescunt
Hostes miseri Egeni: undique luctus
Saevus undique clamor.
Hic anhelat,
Hic gemit, ille plorat,
Dolent omnes;
Nil nisi timor, nil nisi maerentium
Ignavia, desperatio, afflictio, inopia,
Et lacrimarum copia.

VAGAUS
Veni Foemina illustris,
Pulcra Bellatrix huc,
Lumine, et pede
Videntes feri,
Et generosa accede.

JUDITHA
Quocum Patriae me ducit amore
Libertatis dulcissima spes,
Summo ductus a caeli fulgore
Tuto pergat per classica pes.

ABRA
Ne timeas non, laetare
Casta Vidua dilecta
Certa virtutis tuae munera expecta.

Vultus tui vago splendori
Cedit ira ridet amor.
Ac tui numinis honori
Laetus plaudit omnium clamor

Vide, humilis prostrata
In vultus tui nitore,
Quam estatica sit gens tanta armata.

JUDITHA
Nil morae. Ad Holofernem
Me ducite benigni
Duces bellici honoris,
Pacis en nuntia venio, et non furoris.

VAGAUS, CHORUS
O quam vaga, venusta, o quam decora,
Ospes nostrae victoriae unica, et vera.
Tentoria vultu tuo ducis honora
Et cuncta ab Holoferne attende, et spera.

VAGAUS
Quem vides prope, aspectu
Terribili, et suavi,
Quem quaeris, ipse hic est: amore, et fide,
In ipso pulcra Sion spera, et confide.

Quamvis ferro, et ense gravis
Dulcis tamen et suavis
Pro te Dux erit, o bella.
Tibi tua tu sors et fatum,
Nec per te fremit iratum,
Tua pupilla fit tua stella.

HOLOFERNES
Quid cerno! Oculi mei
Stupidi quid videtis!
Solis, an caeli splendor!
Ah summae prolis
Vincunt lumina sua lumina solis.
Sistite, viatrici
Preparate Trophea, spargite flores,
Et obvient Dive suae teneri Amores.

JUDITHA
Summe Rex, strenue miles,
Nabuc Regis cor, cuius in manu
Stat suprema potestas, nutui cuius
Fortuna, et sors obedit,
Et cuncta iura sua gloria concedit.

HOLOFERNES
O quam pulcrior in pulcro
Virtus est ore sonans! Quidnam petis,
Suavissima supplex?

JUDITHA
Non mihi, Patriae meae
Spem salutis exoro,
Et sic Bethuliae a te pacem imploro.

Quanto magis generosa,
Plus victori gloriosa
Venia victo magis cara.
O quam pulcra tua potentia
Illustrata tua clementia!
Parce Dux, ac tolle amara.

HOLOFERNES
Magna, o foemina petis,
Quae maxima, si dentur!
Majora sed a me tibi debentur.
O timpana silete,
Recedite o Phalanges,
Cedite amori meo, cedite invictae
Faces, tela, sagittae,
Et vos bellica in campo impia tormenta
Estote in gaudio meo nova contenta.
Hic sede amica mea.

JUDITHA
Non tantus honor
Tuae famulae donetur.

HOLOFERNES
Tu me honoras.

JUDITHA
Te colo.

HOLOFERNES
Sedeas hic.

JUDITHA
Non debeo, non.

HOLOFERNES
Sic jubeo, et volo.

Sede, o cara,
Dilecta speciosa
Mea vivida rosa,
Mea fulgida fax.
Tu Marti triumphanti,
Tu bellico amanti
Pulcherrima Pax.

JUDITHA
Tu Judex es, tu Dominus, tu potens
In exercitu tanto, et tuae dextrae victrici
Semper aspectu sint astra felici.

HOLOFERNES
Felix per te,
Magisque felix ero,
Si dum sepulta manet
Lux Apollinis unda,
Me te dignum
In convivio tu reddas,
Ut melius pacis nostrae amatae, et carae,
Solemnia tecum possim celebrare.

JUDITHA
Inter convivia, et dapes
Torpescent labia mea
In jeiunio assueta:
Tristis, nec unquam laeta
In eduliis astricta
Nescia est delitiae tantae anima afflicta.

Agitata infido flatu
Diu volatu
Vagabundo
Maesta hirundo
It plorando
Boni ignara.
Sed impulsu aurae serenae
Tantae cito oblita poenae
In dilecta
Dulcia tecta
Gaudii ridet haud avara.

HOLOFERNES
In tentorio supernae
Sint in ordine coenae.
Quid, quid natat in Ponto,
Quid, quid in Caelo,
et terra nutrit
Ne sit legere grave.
Hinc nostrae Reginae,
Cui Vagae, tu deservies,
Sit cretensis Lyei donum suave.

VAGAUS
O servi volate,
Et Domino meo
Vos mensas parate
Si proxima nox.
Invicto Holoferni
Cantemus alterni,
Honoris, amoris
Sit consona nox [vox].

CHORUS
Honoris, amoris,
Sit consona nox [vox].

VAGAUS
Tu quoque hebraica ancilla
In nostro gaudio tanto
Eris in corde tuo laeta, et tranquilla.

ABRA
Quam audacter discurrit
Non minus servus suo Domino nequam.
Properemus Juditha: ubique semper
Tecum sperans in Caelis
Ero Dominae meae socia fidelis.

JUDITHA
Veni, veni, me sequere fida
Abra amata,
Sponso orbata.
Turtur gemo ac spiro in te.
Dirae sortis tu socia confida
Debellata
Sorte ingrata,
Sociam laetae habebis me.

ABRA
Venio Juditha, venio: animo fave,
Amori crede tuo nil erit grave.

Fulgeat sol frontis decorae,
Et afflictae abeat Aurorae
Rosa vaga tua pupilla.
Ama, langue, finge ardere
Nostrae sorti si favore
Potest una tua favilla.

In Urbe interim pia
Incertas audi voces, aura levis
Fert murmur voti
Et gloriae, credo, tuae.
Gemunt et orant una
Virgines Juda, incertae sortis suae.

CHORUS
Virginum psalentium in Bethulia
Mundi Rector de Caelo micanti
Audi preces, et suscipe vota
Quae de corde pro te dimicanti
Sunt pietatis in sinu devota.
In Juditha tuae legi dicata
Flammas dulcis tui amoris accende
Feritatis sic hostis domata
In Bethuliae spem pacis intende.
Redi, redi iam Victrix pugnando
In cilicio in prece revive
De Holoferne sic hodie triumphando
Pia Juditha per saecula vive.

Finis prioris partis



PARS ALTERA

OZIAS
Summi Regis in mente
Mihi sunt alta arcana: hostis Tyranni,
Bellatoris iniqui
Prope, caelo favente,
Fata extrema prevideo.
Deus Abraam
Exercitum Deus es, potens in bello,
Tuo nomini inimicam
Virtute dexterae tuae dissipa Gentem.
Te supplices precamur:
Tibi gloria
Sit diligentium te nova victoria.

O Sydera, o stellae,
Cum luna cadenti
Estote facellae
In hostem ferales.
Cum nocte felici
Ruant impii inimici,
Et sole surgenti
Sint luces mortales.

Jam saevientis in hostem
Castae nostrae Judithae
Gratae sunt Caelo preces, triumphando
Ad nos cito redibit,
Et Duce ablato ria gens peribit.

HOLOFERNES
Nox in umbra dum surgit,
Radiante in mare sol lumino cadit;
Sed tu pulcra Juditha
Luminose mi sol in caeco orrore
Resurgis coram me vivido ardore.

Nox obscura tenebrosa
Per te ridet luminosa
Miro fulgida splendore.
Neque lucis novae Aurora
Tam superba tam decora
Victa tuo surget splendore.

Belligerae meae sorti,
Quaeso, o cara condona:
Haec numine conviva
Non sunt fercula digna.

JUDITHA
Magnitudinis tuae bene sunt signa.

HOLOFERNES
Magnum meum cor tu reddis,
Si amantem vultus tui iure me credis.

JUDITHA
Nil nisi sui Factoris
In orbe a creatura
Est conservanda Imago.

HOLOFERNES
Ad tantum cogis me vultu tuo vago.

JUDITHA
Quid, quid splendet in ore
Est pulvis, umbra, nihil.

Transit aetas,
Volant anni,
Nostri damni
Causa sumus.
Vivit anima immortalis
Si vitalis
Amor, ignis, cuncta fumus.

HOLOFERNES
Haec in crastinum serva: Ah, nimis vere
Esse ignem sentio amorem,
Si nimis sentio in me viscera ardere.

JUDITHA
Tanti caloris aestum
Tempera strenue Dux, flammas evita...

HOLOFERNES
Uror...

JUDITHA
Longe ibo...

HOLOFERNES
No, cara Juditha.

Noli o cara te adorantis
Voto Ducis non favere,
Et suspiria animae amantis
Saltem disce non horrere.

JUDITHA
Tibi dona salutis
Precor e Caelo Dux.

HOLOFERNES
Prosit: bibendo
A te salutem spero,
Et si tu amabis me,
Tua salus ero.

CHORUS
Plena nectare non mero
Aurea pocula almi amores
Myrto et rosis coronate.
Et in mutuo gaudio vero
Horum numinum ardores
Dulci flamma prosperate.

HOLOFERNES
Tormenta mentis tuae fugiant a corde,
Et calicem sumendo
Vivat gloria Judithae, et belli face
Extincta, amor per te vivat in pace.

JUDITHA
Vivat in pace, et pax regnet sincera,
Et in Bethulia fax surgat amoris.
In pace semper stat laetitia vera,
Nec amplius bella sint causa doloris.
In pace anima mea tu cuncta spera.
Si pax solatium est nostri moeroris.
In pace bone Deus cuncta tu facis,
Et cara tibi sunt munera pacis.

Sic in Pace inter hostes
Sit mea Patria inofensa.
Sed quid video! Holofernes
Holofernes Accensus mero suo dormit in mensa!
Consurgam. Vestro Duci
Huc accurrite, o servi: huc Abra veni,
Abra, come here, Hic in tentorio stantes,
Dum dormit inimicus
Precemur vere Deum nos vigilantes.

VAGAUS
Umbrae carae, aurae adoratae
Deh gratae
Spirate;
Si Dominus dormit
Stet tacita gens.
A cura tam gravi
in somno suavi
Sit placida mens.

Quae fortunata es tu vaga Matrona,
Quae de tam strenuo Duce triumphasti,
Et hostium domatorem tu domasti.

JUDITHA
Faxit de Caelo Rex,
Reges qui regit,
Et cordi mei devota
Exaudiat pietas Dei suspiria et vota.

VAGAUS
Bene in thalamo quiescat,
Mensas tollo,
Et hic pulcra Juditha
Potes cum Duce tuo sola laetari,
Et poenas cordis tui tu consolari,
Sed huc ancilla venit,
Jam festinans discedo,
Et sic amori tuo locum concedo.

JUDITHA
Bene venisti, o fida,
En tempus nostrae gloriae,
Et suspirata tandem hora victoriae.

ABRA
Cuncta fauste succedant,
Et tibi, o mea Juditha
Eris, et Patriae tuae,
Salus et vita.

JUDITHA
Nil ultra: claude fores,
Impedi viatores,
Et caelesti fervore cor accende,
Et mox victricem me tacita attende.

ABRA
Non ita reducem
Progeniem noto
Raptam a gelido
Mater expectat,
Ut ego fervida
Expecto te.
Sed poena barbarae,
Et brevis morae
Animam nimium
Vexat amantem
Timore, et spe.

Jam pergo, postes claudo,
Et te nostra Eroina expecto et laudo.

JUDITHA
Summe Astrorum Creator,
Qui de nihilo jam cuncta eduxisti,
Et tibi ut servi essemus
Ad imaginem tuam tu nos fecisti,
Clemens in Caelo Pater,
Potens in Mundo Deus,
Qui Jaheli victrici,
Qui Deborae pugnanti vim dedisti,
Adiuva nos in prece, et culpas tolle,
Et de forti tua dextra
Imbelli dextrae meae robur extolle.

In somno profundo
Si jacet immersus
Non amplius sit vigil
Qui dormit in te.
Quiescat exanguis,
Et sanguis
Sic exeat
Superbus in me.

Impii, indigni Tiranni
Conopeo hic apensum
Denudo ferrum, ictus tendo, infelicem
Ab Holofernis busto
Deus in nomine tuo scindo cervicem.
Salvete o pia tentoria
In vobis semper clara
Et caelo, et mundo sit alta victoria.

Abra, Abra, accipe munus,
In saculum repone, et fida ancilla
Me sequere, festina,
Et clemens extra castra
Tuto perducat nos dextra divina.

ABRA
Quid mihi? Oh mira res! Diro Draconi
Tu caput obtruncasti,
Et simul una in uno omnes domasti.
Eamus cito eamus,
Et mille mille Deo gratias agamus.

Si fulgida per te
Propitia caeli fax
Si dulci animae spe
Refulsit alma pax,
Solum beato
Duci increato
Debetur nostra pax,
Et nostra gloria.
Dat illo cordi ardorem,
Ille dextrae vigorem,
Et manus donum suae
Nostra victoria.

VAGAUS
Jam non procul ab axe
It is not long now until
Est ascendens Aurora, undique rara
Caelo sydera micant: in tentorio
Pallet incerta lux: patet ingressus,
Neminem video.
Sed heu, heu, quid cerno?
Fusus undique sanguis!
Heu, quam horrendum visu!
Truncus Domini mei jacet exanguis.
Milites huc venite,
Surgite, o servi, excubiae non dormite.
Omnes perditi sumus:
Bethulia amissa, et Holofernes extincto.
Heu cuncti, cuncti miseri ploremus,
Et ducis nostri funus vindicemus.

Armatae face et anguibus
A caeco regno squallido
Furoris sociae barbari
Furiae venite ad nos.
Morte, flagello, stragibus
Vindictam tanti funeris
Irata nostra pectora
Duces docete vos.

OZIAS
Quam insolita luce
Eois surgit ab oris
Floribus cincta suis roscida
Aurora! O quam ridet serena
Jucundo nobis dies lumine plena!
En venit tandem venit
Eam a longe prospicio, ad eam curramus
Venit Juditha venit,
Et Juditha triumphans. Filia electa
Quanto gaudio te amplector: Summe Deus
Exultat ecce in te spiritus meus.

Gaude felix
Bethulia letare
Consolare
Urbs nimis afflicta.
Caelo amata
Es fortunata
Inter hostes semper invicta.

Ita decreto aeterno
Veneti Maris Urbem
Inviolatam discerno,
Sic in Asia Holoferni impio tiranno
Urbs Virgo gratia Dei semper munita
Erit nova Juditha,
Et pro popolo suo Pastor orabit,
Et fidelis Ozias
Veram Bethuliae suae fidem servabit.
Eja Virgines Sion
Festinate cum gloria
In sperata victoria
Et pietatis in sinu
Cum Psalterio sonanti
Applaudite Judithae Triumphanti.

CHORUS
exultantium Virginum pro Judithae triumpho
Salve invicta Juditha formosa
Patriae splendor spes nostrae salutis.
Summae norma tu vere virtutis
Eris semper in mundo gloriosa.
Debellato sic barbaro Trace
Triumphatrix sit Maris Regina.
Et placata sic ira divina
Adria vivat, et regnet in pace.